Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
1929 INST, .MUS. I, 5. culari coniungitur, cum scilicet maior numerus habet in se minorem numerum vel bis vel ter vel quotienslibet at- que eius unam aliquam partem, et si eum bis habet et eius dimidiam partem, vocabitur duplex supersesqualter, 5 ut sunt quinque ad duo; sin vero bis minor continebitur et eius tertia pars, vocabitur duplex supersesquitertius. | uL sunt septem ad tres. Sin vero tertio continebitur et eius dimidia pars, vocabitur triplex supersesqualter, ut sunt septem ad duo, atque ad eundem modum in ceteris 10 et multiplicitatis et superparticularitatis vocabula varian- tur. Quintum est genus inaequalitatis, quod appellatur multiplex superpartiens, quando maior numerus minorem numerum habet in se totum plus quam semel et eius plus quam unam aliquam partem. Et si bis maior numerus 15 minorem numerum continebit, duasque eius insuper par- tes, vocàbitur duplex superbipartiens, ut sunt tres ad octo, et rursus triplex superbipartiens, ut sunt tres et -XI- | Ac de his idcirco nunc strictim ac breviter explicamus, quoniam in libris, quos de arithmetica institutione con- .. 90 scripsimus, diligentius enodavimus. Quae inaequalitatis species consonantiis deputentur. V. Ex his igitur inaequalitatis generibus postrema duo, quoniam ex superioribus sunt mixta, relinquantur, de tribus vero prioribus speculatio facienda est. Obtinere 25 igitur maiorem ad consonantias potestatem videtur multi- plex, consequentem autem superparticularis. Superpar-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →