Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 202

p. 1903. ipsa tarditate et raritate pellendi. Sin vero sint motus celeres ac spissi, acutos necesse est reddi sonos. Idcirco enim idem nervus, si intendatur amplius, acutum sonat, si vemittatur, grave. Quando enim tensior est, velocio- rem pulsum reddit celeriusque revertitur et frequentius ac spissius aérem ferit, Qui vero laxior est, solutos ac tardos pulsus effert rarosque ipsa inbecillitate feriendi, nec diutius tremit. Neque enim quotiens chorda pellitur, unus edi tantum putandus est sonus aut unam in his esse 10 percussionem, sed totiens aer feritur, quotiens eum chorda tremebunda percusserit. Sed quoniam iunctae sunt velo- citates sonorum, nulla intercapedo sentitur auribus et unus sonus sensum pellit vel gravis vel acutus, quamvis uterque ex pluribus constet, gravis quidem ex tardioribus 15 et rarioribus acutus vero ex celeribus ac spissis: velut si conum, quem turbinem vocant, quis diligenter extornet eique unam virgulam coloris rubri vel alterius ducat, et eum qua potest celeritate convertat, tunc totus conus ru- bro colore videtur infectus, non quo totus ita sit, sed ?0 quod partes puras rubrae virgae velocitas conprehendat et apparere non sinat. Sed de his posterius. Igitur quo- niam acutae voces spissioribus et velocioribus motibus in- citantur, graves vero tardioribus ac raris, liquet additione quadam motuum ex gravitate acumen intendi, detractione ?5 vero motuum laxari ex acumine gravitatem. Ex pluribus enim motibus acumen quam gravitas constat. Ín quibus autem pluralitas differentiam facit, ea necesse est in qua- dam numerositate consistere. Omnis vero paucitas ad pluralitatem ita sese habet, ut numerus ad numerum 30 comparatus. Eorum vero, quae secundum numerum con- feruntur, parlim sibi sunt aequalia partim inaequalia. . Quocirca soni quoque partim sunt aequales, partim vero

Commentary
page 202 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.