Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 200

p. 1882. ciere, cum praesertim tanta sint stellarum cursus coapta- tione coniuncti, ut nihil aeque compaginatum, uihil ita | commissum possit intellegi. Namque alii excelsiores alii inferiores feruntur. atque ita omnes aequali incitatione 5 volvuntur, ut per dispares inaequalitates ratus cursuum ordo ducatur. Unde non potest ab hac caelesti vertigine ratus ordo modulationis absistere. lam vero quattuor ele- mentorum diversitates contrariasque potenlias nisi quae- dam armonia coniungeret, qui fieri posset, ut in unum 10 corpus ac machinam convenirent? Sed haec omnis diver- sitas ila et temporum varietatem parit et fructuum, ut ta- men unum anni corpus efficiat. Unde si quid horum, quae tantam varietatem rebus ministrant, animo et cogitatione decerpas, cuncta pereant nec ut ita dicam quicquam con- 15 sonum servent. Et sicut in gravibus chordis is vocis est . modus, ut non ad taciturnitatem gravitas usque descen- dat, atque in acutis ille custoditur acuminis modus, ne nervi nimium tensi vocis tenuitate rumpantur, sed totum sibi sit consentaneum atque conveniens: ita etiam in ' 20 mundi musica pervidemus nihil ita esse nimium posse, ut alterum propria nimietate dissolvat. Verum quicquid illud est, aut suos affert fructus aut aliis auxiliatur ut afferant. Nam quod coustringit hiems, ver laxat, torret aestas, ma- turat autumnus, temporaque vicissim vel ipsa suos af- 25 ferunt fructus vel aliis ut afferant subministrant; de qui- bus posterius studiosius disputandum est. Humanam vero musicam quisquis in sese ipsum descendit intellegit. Quid est enim quod illam incorpoream rationis vivacitatem cor- pori' misceat, nisi quaedam coaptatio et veluti gravium 30 leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiens tem- '

Commentary
page 200 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.