Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 201

INST. MUS, 1, 8. 189 peratio? Quid est aliud quod ipsius inter se partes ani- mae coniungat, quae, ut Aristoteli placet, ex rationabili inrationabilique coniuncta est? Quid vero, quod corpo- ris elementa permiscet, aut partes sibimet rata coapta- tione contineat? Sed de hac quoque posterius dicam. Ter- 5 tia est musica, quae in quibusdam consistere dicitur in. strumentis. Haec vero administratur aut intentione ut nervis, aut spiritu ut tibiis, vel his, quae ad aquam mo- ventur, aut percussione quadam, ut in his, quae in con- cava quaedam aerea feriuntur, atque inde diversi efficiun- 10 tur soni. De hac igitur instrumentorum musica primo hoc opere disputandum videtur. Sed proemii satis est. Nunc de ipsis musicae elementis est disserendum. De vocibus ac de musicae elementis. IIl. Consonantia, quae omnem musicae modulationem :5 regit, praeter sonum fieri non potest, sonus vero praeter quendam pulsum percussionemque non redditur, pulsus vero atque percussio nullo modo esse potest, nisi prae- cesserit motus. Si enim cuncta sint inmobilia, non pot- erit alterum alteri concurrere, ut alterum inpellatur ab ?o altero, sed cunctis stantibus motuque carentibus nullum fieri necesse est sonum. Idcirco definitur sonus percussio aéris indissoluta usque ad auditum. —Motuum vero alii sunt velociores, alii tardiores, eorundemque motuum alii rariores sunt alii spissiores. Nam si quis in continuum »5 motum respiciat, ibi aut velocitatem aut tarditatem ne- cesse est conprehendat, sin vero quis moveat manum aut frequenti eam motu movebit aut raro. Et si tardus qui- dem fuerit ac rarior motus, graves necesse est sonos effici

Commentary
page 201 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.