Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 176

p. 16451. post iunge terminos, et iuxta eum, qui inde confectus est, committe illum numerum, qui ex differentiis et termino minore productus est, cuius cum latitudinem inveneris, addis eam minori termino, et quod exinde colligitur, me- . 5 dium terminum pones. -X- enim et -XL- faciunt -L.- Dilffe- rentia autem inter -X- et XL. XXX. sunt, quem si multi- plices in denarium, id est in minorem, [decies -XXX. oportet] -CCC- efficies. Quos -CCC- iuxta eum committe, qui ex iunctis utrisque confectus est, id est iuxta .L. 10 [Facient enim quinquagies senos]. Et invenitur latitudo senarius. Hunc igitur si minori termino addas, facient .XVI- et hic numerus medius constitutus inter -X- et -XI.- armonicam proportionem medietatemque servabit. De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae 15 contrariae sunt. LI. Hae quidem sunt apud antiquiores inventae pro- bataeque medietates, quas idcirco longius enodatiusque tractavimus, quod hae maxime in antiquorum lectionibus inveniuntur, et ad omnem paene vim cognitionis eorum 20 versatur utilitas. Ceteras autem praetereundo transcur- rimus idcirco, quoniam non multum nobis in lectionibus prosunt, sed tantum ad inplendam denarii numeri quan- titatem. Quae ne lateant neve sint aliquibus ignorata, depromimus. Videntur enim hae supra dictis medietati- 25 bus esse contrariae, ex quibus originem trahunt. Ex his

Commentary
page 176 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.