Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 13985. 36. Tetragoni. L HL VIIL XVL XXV. XXXVL XLVIHIL —LXIHL —LXXXI Parté altera longiores. I. VL XIL XX. XXX. XLIL LVL LXXI. XC 5 Trianguli. . HL VL X. XV. XXL XXVII. XXXVI. XLV. LV. LXVI. LXXVIII. L IL IHIL VI VIH. XIL —.XVL — XX. XXV.XXX.XXXVI. XLII. Quemadmodum quadrati ex parte altera longioribus vel | parte altera longiores ex quadratis fiant. 10 XXXV. Omnis vero tetragonus, si ei proprium latus addatur, vel eodem rursus dematur, parte altera longior fit. Namque -IIII- tetragono si quis duo iungat vel duo detrahat, .VI- addendo perficiet et -II- detrahendo. At uterque figuram continet parte altera longiorem. Quae 15 scilicet magna est alteritatis vis. Omnis enim infinita et indeterminata potentia ab aequalitatis natura et a suis se finibus continente substantia discedens aut in maius ex- uberat aut in minora decrescit. Quod principaliter eiusdem quidem sit substantiae unitas, 20 secundo vero loco inpares numeri, tertio quadrati, et quod principaliter dualitas alterius sit substantiae , secundo vero loco pares numeri, teríio parte altera longiores. XXXVI. Constat igitur primo quidem loco unitatem propriae inmutabilisque substantiae eiusdemque naturae, ?5 dualitatem vero primam alteritatis mutationisque esse principium; secundo vero loco omnes inpares numeros
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →