Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. ARITHM. II, 32. 195 aptissime vocabuntur, ut bis duo, ter tres, quater quat- tuor et ceteri. Parte altera vero longiores, quod non ' eadem longitudine tendantur, alterius quodammodo lon- gitudinis et parte altera longiores vocantur. Quod omnia ez eiusdem natura et alterius natura consistant 5 idque in numeris primum videri. XXXII. Omne autem, quicquid in propria natura substantiaque est inmobile, terminatum definitumque est, quippe quod nulla variatione mutetur, nunquam esse desinat, nunquam possit esse, quod non fuit. At haec 10 unitas sola est et, quae unitate formantur, conprehensi- bilis et determinatae et eiusdem substantiae esse dicun- tur. Ea vero sunt, vel quae ab aequalibus crescunt, ut quadrati, vel quos ipsa unitas format, id est inpares. At vero binarius et cuncti parte altera longiores, qui a finita 15 substantia discesserunt, variabilis infinitaeque substan- tiae nominantur. Constat ergo numerus omnis ex his, quae longe disiuncta sunt atque contraria, ex inparibus scilicet et paribus. , Hic enim stabilitas, illic instabilis va- * riatio, hic inmobilis substantiae robur, illic mobilis per- 2o mutatio ; hic definita soliditas, illic infinita congeries mul- titudinis. Quae scilicet, cum sint contraria, in unam tamen quodammodo amicitiam cognationemque miscentur et illius unitatis informatione atque regimento unum nu- meri corpus efficiunt. Non ergo inutiliter neque inpro- 25 vide, qui de hoc mundo deque hac communi rerum
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →