Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 135

INST. ARITHM. II, 31. 193 enim omnes omnium rerum substantias constare ex ea, quae propriae suaeque semper habitudinis est nec ullo modo permutatur, et ea scilicet natura, quae variabilis mo- tus est sortita substantiam. Et illam primam inmutabilem naturam unius eiusdemque substantiae vocant, hanc vero 5 alterius, scilicet quod a prima illa inmutabili discedens prima sit altera, quod nimirum ad unitatem pertinet et ad dualitatem, qui numerus primus ab uno discedens alter factus est. Et quoniam cuncti secundum unitatis speciem naturamque inpares numeri formati sunt, qui- !0 .que ex his coacervatis tetragoni fiunt, duplici modo eius- dem substantiae parlüicipes esse dicuntur, quod vel ab aequalitate formantur tetragoni, vel coacervatis in unum numeris inparibus procreantur. llli vero, qui sunt pares, quoniam binarii numeri formae sunt, quique ex his coa- 15 cervati collectique in unam congeriem parte altera lon- giores numeri nascuntur, hi secundum ipsius binarii numeri naturam ab eiusdem substantiae natura disces- sisse dicuntur, putanturque alterius naturae esse partici- pes idcirco, quoniam, cum latera tetragonorum ab aequali- 2o | tate progressa in aequalitatem propriae latitudinis ambitum tendant, hi adiecto uno ab aequalitate laterum discesse- runt atque ideo dissimilibus lateribus et quodammodo a se alteris coniunguntur. Quare notum nobis est, quod ex his ea, quae sunt in hoc mundo, coniuncta sunt. Aut 25 enim propriae inmutabilis eiusdemque substantiae est, quod est deus vel anima vel mens vel quodcunque pro-

Commentary
page 135 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.