Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. ARITHM, II, 26. 115 Graeci parallelepipedos vocant. Latini nomen hoc ita uni- formiter compositum habere non possunt, ut tamen idem pluribus dictum sit. Ea namque hoc nomine vocatur figura, quae alternatim positis latitudinibus continetur. De parte altera longioribus numeris eorumque 5 generationibus. XXVI. Huiusmodi vero formas quales sunt, quae vocantur a Graecis eregoumgxeug. nos dicere possumus parte altera longiores. Quarum figurarum numerus hoc modo definiendus est: Parte altera longior est numerus, 10 quem si in latitudinem describas et ipse quidem quattuor venit laterum et quattuor angulorum, sed non cunctis aequalibus sed semper minus uno. Namque nec latera lateribus cuncta cunctis aequa sunt, nec longitudini lati- tudo, sed, ut dictum est, cum hinc altera pars maior 15 fuerit, uno tantum minorem praecedit ac superat. Si enim numerum naturalem disponas in ordinem, et secun- dum per primum multiplices, talis nascitur numerus, vel si secundum per tertium, vel si tertium per quartum, vel si quartum per quintum, omnesque hi unitate tantum 20 addita, multiplicentur, nascentur parte altera longio- res. Disponatur enim numerus naturalis I. IE. III. iIIT. V. VI. VII. Et nunc quidem hactenus. Si quis igitur
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →