Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 11425. aequalia, sed cunctis inaequalibus, quamvis solida sit figura, ab aequalitate cybi longissime distare videatur. Hi autem sunt, ut si quis faciat bis tres quater, vel ter quattuor quinquies et alia huiusmodi, quae per inaequa- les spatiorum gradus inaequaliter provehuntur. Haec autem forma Graeco nomine scalenos vocatur. Nos vero gradatum possumus dicere, quod a minore modo velut gradibus crescat ad maius. Vocant autem eandem figu- ram Graeci quidam spheniscon; nos autem cuneum pos- 10 sumus dicere. Etenim quos ad quamlibet illam rem constringendam cuneos formant neque latitudinis neque longitudinis neque altitudinis habita ratione, quantum commodum fuerit, tantum vel altitudini minuitur, vel crassitudini profuuditatis augetur. Atque ideo hos ple- 15 rumque necesse est omnibus partibus inaequalibus inve- niri. Quidam vero hos bomiscos vocant, id est quasdam arulas, quae in Ionica Graeciae regione, ut ait Nicoma- chus, hoc modo formatae fuerunt, ut neque altitudo lati- tudini neque haec longitudini convenirent. Vocatur autem 20 aliis quibusdam nominibus, quae nunc persequi super- vacuum iudicavimus. gitur cybi aequalibus se spatiis porrigentis et huius formae, quam diximus, gradata distri- butione dispositae medietates sunt, quae neque cunctis partibus aequales sunt, neque omnibus inaequales, quos
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →