Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 124

p. 119925. mus hic cybus. -.VIII[- vero tetragonus, quoniam tres habet in latere et factus est ex tribus in se multiplicatis, si ei unam lateris multiplicationem adiunxeris, rursus alius cybus aequabili laterum formatione concrescit. Ter 5 enim tres si tertio duxeris, -XXVII- cybi figura produci- tur. Et -XVI., qui est ex quattuor, si quater augescat, :LXIIII- cybus pari laterum demensione crassabitur. Et sequentes quidem tetragoni secundum eundem modum multiplicatione facta provehuntur. Tot autem necesse 10 est unitates cybus habeat in latere, quot habuit primus ille tetragonus, ex quo ipse productus est. Nam quo- niam quattuor tetragonus duos tantum numeros habet in latere, duos quoque habet octonarius cybus. Et quoniam .VIIII- tetragonus tribus per latus unitatibus signabatur, 15 solo ternario -XXVII- cybi latus urgetur. Et quoniam .XVI- tetragonus -IIII- unitatum latus habebat, totidem -LXIHII- eybus in latere gestabit unitates. Quare etiam vi et potestate cybi, quod est unitas, unus erit in latere. Omnis enim tetragonus una quidem superficies est quat- 20 tuor angulorum, totidemque laterüm. — Omnis autem cy- bus, qui ex tetragonorum superficie in profunditatem cor- poris crevit, per tetragoni scilicet latus multiplicatus, ha- / bebit quidem superficies -VI., quarum singula planitudo tetragono illi priori aequalis est, latera vero -XII-, quo-

Commentary
page 124 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.