Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 11094. ' et deinceps secundum numerorum adiectionem. Perfecta enim pyramis est, quae a qualibet basi profecta usque ad primam vi et potestate pyramidam pervenit, unitatem. Sin vero a qualibet basi profecta usque ad unitatem alti- 5 tudo illa non venerit, curta vocabitur, recteque huiusmodi pyramis tali nuncupatione signatur, si usque ad extremi- tatem punctumque non venerit. Haec autem est, ut si quis -XVI- tetragono adiciat -VIIII- atque huic -IIII- et ab ulterioris sese unitatis adiectione suspendat. Pyramidis 10 equidem figura est, sed quoniam usque ad cacumen ver- ticis non excrevit, curta vocabitur et habebit summita- tem non iam punctum, quod unitas est, sed superficiem, quod est quilibet pumerus secundum basis ipsius angu- los porrectus atque ultimus adgregatus. Nam si tetra- 15 gona fuerit basis, quadratà deminutione semper ascendit, et si pentagona basis, similiter, et si exagona, illa quo- que ultima superficies erit exagona. Ergo in curta py- ramide tot erit angulorum superficies, quot fuerit ba- sis. Si vero illa pyramis non solum ad unitatem extre- 20 mitatemque non pervenit, sed nec ad primum quoque opere et actu multiangulum eius generis, cuius fuerit basis, bis curta vocabitur; ut si a -XVI- tetragono pro- ficiscens usque in novem terminum ponat neque excrescat ad quattuor. Et quotcunque tetragoni defuerint, totiens 25 eam curtam *sse dicemus; ut si unitas defuerit, primus quadratus, curiam, quam Graeci xo4ovgoov vocant; si vero duobus tetragonis deficitur, id est unitate et eo, qui
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →