Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 58

p. 4622. 23. tatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet vel docentis vel caedentis vel vapulantis vel quaecunque ad aliquid relata aliter deno- minatis contrariis comparantur. 5 De speciebus maioris quantitatis et minoris. " XXII. Maioris vero inaequalitatis -V. sunt partes. Est enim una, quae vocatur multiplex, alia superparticula- ris, tertia superpartiens, quarta multiplex superparticula- ris, quinta multiplex superpartiens. His igitur quinque 10 maioris partibus obpositae sunt aliae quinque partes mi- | moris, quemadmodum ipsum maius minori semper obpo- nitur, quae minoris species ita singillatim speciebus quin- que maioris his, quae supra dictae sunt, obponuntur, ut eisdem nominibus nuncupentur, sola tantum sub praepo- 15 sitione distantes. Dicitur enim submultiplex, subsuper- particularis, subsuperpartiens, submultiplex superparti- cularis et submultiplex superpartiens. De multiplici eiusque $peciebus earumque generationibus. XXIII. Rursus multiplex est prima pars maioris in- ?0 aequalitatis cunctis aliis antiquior naturaque praestantior, ut paulo post demonstrabitur. Hic autem huius modi est, ut comparatus cum altero illum, contra quem comparatus est, habeat plus quam semel; quod primum in naturalis

Commentary
page 58 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.