Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 404Sed iam tempus est podismalium noticiam quaestio- num, ul promisimus, narrando attingere et de investi- ganda pedaturae speculatione protinus dicere. Et de tri- 5 gonis vero, qui, sicut ternarius naturaliter procedit qua- ternarium, ita sunt praeponendi tetragonis et pentagonis caeterisque, inprimis dicendum esse censeo. De trigonis. Sunt autem trigonorum genera principalia VI, iso- 10 pleurus, isosceles, scalenon, orthogonium, amblygonium, oxygonium, quorum omnium in sequentibus formas et pedaturas explanabimus. De isopleuro. Trigonus igitur isopleurus, qui in praecedentis libri 15 paene principio aequilaterus triangulus dictus est, paria latera habere comprobatur. Ponatur ergo isopleurus in singulis habens lateribus pedes XXX. . Huius embadum, id est area, tali modo est investiganda. Summa etenim unius lateris per se multiplicata DCCCC numerum com-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →