Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 400

" p. 880. Explicit prolegomena. Incipit scema. Supra datam rectam lineam terminatam triangulum aequilaterum constituere. Ad datum punctum datae rectae lineae aequalem rectam lineam collocare. 5 — Duabus rectis lineis inaequalibus datis a maiore minori aequam rectam lineam abscidere. Si duo trianguli duo latera duobus lateribus habent aequa, alterum alteri, et angulum angulo habent aequum eum , qui sub aequalibus rectis lineis continetur, et basim 10 basi aequam habebunt, et triangulum triangulo aequum erit, et reliqui anguli reliquis angulis erunt aequales, alter alteri, sub quibus aequalia latera subtenduntur. . A Si triangulus aequalia latera habeat, qui sub eius basi trianguli sunt, aequales alter alteri sunt, et aequalibus lineis et basibus et angulis aequalibus utrique erunt. Si trianguli duo anguli aequi sibimet invicem sint, et quae sub aequalibus angulis subtenduntur latera sibi invicem, sunt aequalia. Et super eandem aequalem rectam lineam duabus eis- ?20 dem rectis lineis aliae duae rectae lineae, altera alteri, nullo modo constituentur ad aliud atque aliud punctum ad easdem partes eosdem fines aequalis rectae lineae pos- sidentes. Si duo trianguli duo latera duobus lateribus aequa 25 possideant, alterum alteri, et basim basi habeant aequam, et angulo angulum habebunt aequalem, qui sub aequalibus

Commentary
page 400 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.