Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 399

p. 3919. Rectae lineae in circulo aequaliter a centro distare dicuntur, quando a centro in ipsas ductae perpendiculares invicem sibi sunt aequales. Plus vero a circulo distare dicitur linea, in quam perpendicularis longior cadit. Portio circuli est figura, quae sub recta linea et circuli 5 | circumferentia continetur. In portione circuli angulus esse dicitur, quando in circumferentia sumitur aliquod punctum : et ab eodem puncto ad lineae terminos duae rectae lineae subiunguntur. Angulus circuli dicitur, qui sub duabus subiunctis lineis continetur, quando lineae, quae adiun- 10 guntur, aliquam circeumferentiae comprehendunt particu- lam, ut in ea angulus consistere perhibeatur. Sector circuli est figura, quae sub duabus a centro . ductis lineis et sub circumferentia, quae ab eisdem com- prehenditur, continetur. 15 Similes circulorum portiones dicuntur, quae aequales. suscipiunt angulos, vel in quibus, qui inscribuntur anguli, .sibi invicem sunt aequales. Figura intra figuram dicitur inscribi, quando ea, quae inscribitur, eius, in quam inscribitur, latera uno quoque 20 suo angulo ab interiore parte contingit. . . QGireuli vero figura figurae circumscribi perhibetur, quotiens ea, quae circumscribitur, figurae eius, cui cir- cumscribitur, suis omnibus lateribus omnes angulos tangit.

Commentary
page 399 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.