Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 39

p. 9812. tremitates [vel una medietate duae duplices extremitates. In longitudine vero pariter paris numeri rem proprieta- temque designat. Quod enim sub duabus medietatibus continetur, aequale est ei, quod sub extremis conficitur, 5 vel quod ab una medietate nascitur, aequale est illi, quod sub utrisque extremitatibus continetur. Descriptio autem, quae subposita est, hoc modo facta est: quantoscunque in ordine pariter parium numerorum ternarius numerus multiplicavit, quicunque ex eo procreati sunt, primo sunt 10 versu dispositi; rursus qui eosdem multiplicante quinario nati sunt, secundo loco sunt constituti, post vero, quos septenarius ceteros multiplicando procreavit, eosdem ter- tio conscripsimus loco, atque idem in reliqua descriptio- nis parte perfecimus. 15 Iit. Ys VII. w— VIII. IHI. Vill. XVI — XXXI. (Fide descriptionem in tabula seorsum addita.) Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis lez- positio. s; Xll. Superius igitur digestae descriptionis haec ratio est: Si ad latitudinem respicias, ubi est duorum termino- rum una medietas, ipsosque terminos iungas, duplos eos medietate propria repperies, ut -XXXVI- et -XX. faciunt -LVI- , quorum medietas est -XXVIII., qui medius est inter 25 eos terminus constütutus. Et rursus -XXVIII- et -XII- si iungas, faciunt -XL-, quorum -XX- medietas medius eorum

Commentary
page 39 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.