Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 30010, 11. son diatessaron, ad neten diezeugmenon diatessaron ac diapason. ltem nete hyperboleon quae est acutior ad sibi proximam neten diezeugmenon diatessaron consonantiam, ad hypaten meson diatessaron ac diapason. 5 Quae sit proprietas diapason consonantiae. X. Hoc vero idcirco evenire contendit, quoniam dia- pason paene una vocula est talisque consonantia est, ut unum quodammodo effingat sonum, et sicut denario nu- mero qui fuerit additus intra eum positus integer invio- 10 ]atusque servatur, cum in ceteris id ita minime eveniat, ita etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adicias, quinque continuo reddis et numeri species inmutata est, si vero eosdem denario addas, duodecim feceris et bina- rius iunctus denario conservatus est. Item ternarius cete- 15 rique eodem modo. lta igitur symphonia diapason quam- cunque aliam susceperit, consonantiam servat nec inmu- tat nec ex consona dissonam reddit. Nam sicut diapente symphonia iuncta diapason consonantiae in tripla scilicet proportione diapason ac diapente consonantiam servat, ita 20 etiam diatessaron cum sit consonantia iuncta cum diapa- son, aliam consonantiam reddit et fit secundum Ptolo- maeum alterius consonantiae additio eius, quae est dia- pason ac diatessaron in multiplici superpartiente consti- tuta, estque ea proportio dupla superbipartiens ut octo 25 ad tres. Habent enim ternarium octo bis duasque eius partes id est duas unitates. Quibus modis Ptolomaeus consonantias statuat. XI. Et de Pythagoricorum quidem opinione Ptolo-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →