Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 372

p. 3522. est, quae sit vis armonicae, de qua tractare instituentes quattuor inplevimus libros. Naturam vero eius vimque exprimendam in huius quinti voluminis seriem distulimus. Armonica est facultas differentias acutorum et grayium 5 sonorum sensu ac ralione perpendens. Sensus enim ac ratio quasi quaedam facultatis armonicae instrumenta sunt. Sensus namque confusum quiddam ac proxime tale, quale est illud, quod sentit, advertit. Ratio vero diiudicat inte- gritatem atque imas persequitur differentias. Itaque sen- 10 sus invenit quidem confusa ac proxima veritati, accipit vero ratione integritatem. Ratio vero ipsa quidem invenit integritatem, accipit vero confusam ac proximam veri si- militudinem. Namque sensus nihil eoncipit integritatis, sed usque ad proximum venit, ratio vero diiudicat. Velut si quis manu circulum scribat; fortasse eum vere circu- . lum oculus-esse arbitretur, ratio vero nullo modo esse id quod simulatur intellegit. Hoc vero idcirco est, quoniam sensus circa materiam vertitur, speciesque in ea conpre- hendit, quae ita sunt fluvidae atque inperfectae nec deter- 20 minatae atque ad unguem expolitae, sicut est ipsa mate- ria. Quare sensum quoque confusio sequitur, mentem vero atque rationem quoniam materia non moratur, spe- cies, quas pervidet, praeter subiecti communionem intue- tur, atque ideo eam integritas comitatur ac veritas, po- 25 tiusque, quod in sensu aut peccatur aut minus est, aut emendat aut conplet. Fortasse autem id, quod sensus non integre sed confuse atque a veritate minus quasi qui- dam incallidus aestimator agnoscit, in singulis minus ha- beat errati, collecta vero multiplicantur in summam atque

Commentary
page 372 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.