Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 365

INST. MUS. IIII, 17. 345 acutior videatur aut gravior, omnes quoque nervi si in eodem genere sint, singuli singulis sibimet comparati tono acutiores aut graviores esse videbuntur. Quattuor autem mediis si prima ad quartam diatessaron distantiam servet, prima vero a secunda tono differat, secunda vero a tertia 5 eodem differat tono, tertia ad quartam semitonii faciet differentiam hoc modo. Sint quattuor mediae :A- B. C- D. et -À: ei, quae est -D., comparata servet ad eam sesqui- tertiam proportionem, quae est diatessaron, item -A- a -B- distet tono, -B- a .C- distet tono, relinquitur, ut -C: ad -D- 10 semitonii distantiam servet. diatessaron Y |.B C D | | | | Et si quinque sint mediae, eodem modo. Si enim prima a quinta sesqualtera destiterit proportione, primaque a secunda, ac secunda a tertia tertiaque a quarta singulis 15 destiterint tonis, quarta ad quintam semitonii faciet diffe- .. rentiam. ltem quaecunque mediae aliorum modorum proslambanomenis accedunt, hae graviores modos operan- tur, quaecunque netis, illae acutiores efficiunt. Quoniam igitur in superiore pagina descriptis modis partem si- 20 nistram legentis primi proslambanomeni tenent, dextera vero legentis extremis-clauditur netis, erit omnibus quidem acutior modus, qui inscribitur hypermixolydius, omnibus vero gravior is, qui hvpodorius. Nos vero a gravissimo, id

Commentary
page 365 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.