Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
944. INST. MUS, III, 17. l nulae, quas inter se rectus linearum ordo distinguit, aliae quidem habent notulas musicas, aliae vero minime veluti in eo modo, qui inscribitur hypermixolydius, prima quidem paginula -w-, tertia -&- litteris adnotatur , secunda notulis 5 vacat. In hac igitur intercapedine notularum tonus inter- esse monstratur. Quod vero -Q* tertiae atque -Y- quartae paginae notam non paginula dividit, sed versus recto or- dine deductus, semitonium eas differre pronuntiat. Quod probatur hoc modo. Nam si -uw- proslambanomenos est, 10 -9- hypate hypaton, -Y- parhypate hypaton, necesse est ínter proslambanomenon, quod est -w- et inter hypaten hypaton, quod est --, toni esse distantiam, inter liypaten autem hypaton, quod est -$- et parhypaten hypaton, quod est -Y., semitonii differentiam contineri. ltaque hoc re- 15 gulariter in cunctis est considerandum, ut, si vocum notu- las integra pagina disgregaverit, toni inter eas sciamus esse distantiam, sin versus notulas ac non pagina distinguet, semitonii non ignoremus esse distantiam. His igitur ita praemissis si duo ordines in bis diapason consonantia con- 2o Sstituti sibi invicem comparentur, ut, qui ordo sit gravior, possit agnosci, si proslambanomenos proslambanomeno fuerit gravior, vel quaelibet alia vox eiusdem loci voce gravior pernotetur, in eodem scilicet genere constituta, totum quoque necesse est ordinem esse graviorem. Tamen | 25 id melius sumetur a media, quae est mese. Duorum enim ordinum bis diapason consonantium, cuius mese fuerit gravior, eiusdem totus quoque ordo gravior erit. Nam ceterae singulae singulis comparatae, graviores nihilo mi- nus inveniuntur. [taque si media ab alia media tono aut
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →