Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 355

INST. MURS. IIII, 14. 331 redeamus. In hoc igitur, quae in diatonico atque chroma- tico genere trite hyperboleon est, eadem mutatur in en- armonio et fit paranete. - Item quae trite diezeugmenon vel in diatonico vel chromatico genere vocabatur, paranete in enarmonio dicitur. Quae trite synemmenon in chromatico 5 vel diatonico fuit, in enarmonio in paranelen transit. Quae vero parhypate meson in chromatico vel diatonico visebatur, eadem lichanos meson in enarmonio repperitur ; quae autem parhypate hypaton vel in. diatonico vel. in chromatico dicebatur, lichanos hypaton in enarmonio nun- 10 « cupatur. Sunt igitur inmobiles quidem proslambanome- nos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synem- menon, paramesos, nete diezeugmenon, nete hyperboleon ; mobiles vero, quas lichanus vel paranetas vel diatonicas vel chromaticas vel enarmonius vocamus; non in totum 15 mobiles aut inmobiles, quas parhypatas, tritas in diatono vel chromate, lichanus autem vel paranetas in enarmonio genere dicimus. De consonantiarum speciebus. XHII. Nunc de speciebus primarum consonantiarum ?0 — tractandum est. Primae autem consonantiae sunt dia- pason, diapente, diatessaron. Species autem est quaedam positio propriam habens formam secundum unumquodque . genus ín uniuscuiusque proportionis consonantiam facien- tis terminis constituta; ut in diatonico genere. Nam si ?5 diezeugmenon tetrachordum inter hyperboleon tetrachor-

Commentary
page 355 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.