Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 3968. sonantia sit, pentachordi vero eius, quod est netes die- zeugmenon ad mesen, diapente sit consonantia. . Enarmo- nium vero atque chromaticum genus hac ratione texemus. Sumo distantiam netes et paranetes diezeugmenon diatoni, . 5 id est -III- LXXII- et -III- CCCCLVI-, est eorum differentia -CCCLXXXIIH- Hanc divido; erunt -CXCII- Hanc si sumam et ei, quae est paranete diezeugmenon diatonos, adiungam, id est -III- CCCCLVI., fient -IlI- DCXLVIII. Haec erit paranete diezeugmenon chromatica -BB- gemi- 10 natis litteris adnotata, distans a nete diezeugmenon tono et semitonio, id est tribus semitoniis, continens ad triten. diezeugmenon dudum, quidem diatonicam, nunc vero chromaticam, id est .III-. DCCCLXXXVIII-, semitonium reliquum ab eo tono, quod divisum est inter paraneten 15 diatonon diezeugmenon et triten diatonou diezeugmenon. Et fit aliud reliquum ex tetrachordo semitonium inter tri- ten diezeugmenon chromaticam et paramesen, quod sci- licet ex diatessaron consonantia relinquitur ea, quae est inter neten diezeugmenon et paramesen subtractis duobus ?0 tonis, quos nete diezeugmenon et trite diezeugmenon chromatica continebant. Quae autem in diatonico genere trite diezeugmenon diatonica est, in chromatico autem trite diezeugmenon chromatica, ea in enarmonio genere paranete diezeugmenon enarmonios dicitur — integros 25 enim duos tonos distat ab ea, quae est nete diezeugmenon — et notatur -AA- Et inter neten diezeugmenon et paraneten enarmonion diezeugmenon nulla interest chorda atque ideo paranetes vocabulo nuncupatur. Semitonium vero, quod est inter paraneten enarmonion diezeugmenon et 30 paramesen, id est inter -AA- et -X- hac ratione partimur,
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →