Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 2186. e À. C G K D L MN X B | NWENEEEWERGENENME | | | Ld ds d Clo dE US 1, | - F Clerc Z M M Monochordi netarum hyperboleon per tria genera partitio. VI. Nunc igitur diatonici generis descriptio facta est 5 in eo scilicet modo, qui est simplicior ac princeps, quem lydium nuncupamus. De quibus modis nunc disseren- dum non est. Ut vero per tria genera currat mixta descri- ptio et in omnibus propria numerorum pluralitas appona- tur, ad conservandas scilicet proportiones vel tonorum 10 atque dieseon, excogitatus est numerus, qui haec omnia possit explere, ut maximus quidem ad proslambanome- non describatur, qui sit VIIll. CCXVI., minimus vero II. CCCIIIL, reliquorum vero sonorum proportiones in horum medietate texentur. Sane ab inferiore procedimus omni- 15 umque nomina chordarum non solum nominibus, verum etiam appositis litteris demonstramus, sed ita, ut, quo- niam trium generum est facienda partitio nervorumque modus litterarum numerum excedit, ubi defecerint litterae, easdem rursus geminamus hoc modo, ut, 20 quando ad Z fuerit usque perventum, ita describimus reliquos nervos, bis A, id est -AA- et bis -B., id est -BB- et bis -C., id est -CC- Sit igitur primus quidem numerus maximusque, qui proslambanomeni obtineat locum, VIIII.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →