Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 3165. proslambanomenos. Nete vero hyperboleon quadrupla in acumine ab ea, quae est proslambanomenos. Consonabit . . . igitur proslambanomenos ad mesen diapason, mese ad neten hyperboleon diapason, proslambanomenos ad neten 5 hyperboleon bis diapason. Rursus quoniam aequae partes sunt -AC- -CD- -DE- -EB., est autem -AB- quattuor earun- dem partium, -CB- autem trium, -AB- igitur sesquitertia est ab ea, quae est :;CB- Rursus quoniam trium est ae- qualium partium -CB-, sed -DB- duarum, erit igitur -CB- 10 sesqualtera eius quae est -DB- Rursus quoniam -.CB- est * trium partium aequalium, qualis est una -EB-, tripla igi- tur est -CB- ab ea, quae est -EB- Erit igitur -CB- licha- nos hypaton diatonos consonabitque proslambanomenos quidem ad lichanon hypaton diatonon consonantiam dia- 15 tessaron, eadem vero lichanos hypaton diatonos consona- bit ad mesen consonantiam diapente, eademque lichanos diatonos consonabit ad neten hyperboleon diapason et diapente. Rursus si de tota -AB- nonam partem auferam eam, quae est -AF., erunt partes -VIII- -FB- Erit igitur ?0 .FB- hypate hypaton, ad quam sesquioctavam contineat proportionem -AB-, id est proslambanomenos, in musica vero tonon. 0 552 1 SENA A
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →