Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 330

INST. MUS. IIII, 5. 211 e Item si -AB- tribus incisionibus partiamur, erit pars terlia -AG-; duae igitur eiusdem erunt -GB- Consonabit igitur -AB- proslambanomenos ad -GB-, quae est liypate meson, diapente consonantiam in proportione sesqualtera constitutam , -CB- autem ad -GB- erit sesquioctava et con- 5 tinebit tonum, idque ordine cadit, Nam.lichanos hypaton diatonos, id est -CB-, ad eam, quae est hypate meson, id est -GB-, continet tonum. Rursus -AB- quidem proslam- banomenos ad -CB. lichanon hypaton diatonon habet consonantiam diatessaron, -AB- autem proslambanomenos 10 ad -GB- hypaten meson habet consonantiam diapente. Item :CB- ad -DB., id est lichanos hypaton diatonos ad mesen, . habet consonantiam diapente. -GB- autem ad -DB., id est hvypate meson ad mesen, habet consonantiam diatessaron. Lichanos autem hypaton, id est -CB- ad hypaten meson 15 comparata, id est .GB., distabit tono. Si autem eius, quae est -CB., quartam partem sumpsero, erit -CK- Igitur -CB- ad -KB- obtinebit sesquitertiam proportionem. .KB- autem ab ea, quae est -DB., sesquioctava proportione di- stabit. Erit igitur -KB- quidem diatonos meson et erit -CB-. 20 id est lichanos hypaton diatonos ad .KB- id est diatonon meson diatessaron continens consonantiam. Rursus si eius quae est -DB. nonam partem sumpsero, erit mihi -DL. [gitur -LB- erit paramese, Si autem eius, quae est -DB., quartam partem sumpsero, erit -DM- Igitur -MB. s5 erit nete synemmenon. Si autem eius, quae est -DB., ter- tiam partem sumpsero, erit -DN- Igitur -NB- erit nete diezeugmenon. Si autem -KB- in duas partes aequas fue- rit divisa, erit -KX.- eritque -XB- paranete hyperboleon.

Commentary
page 330 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.