Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 276

264. INST. MUS. II, 31. et -CCXLIII- principaliter stare, nunc ea, quae apotome | dicitur, in quibus possit minimis constare numeris ap- probemus. Si igitur -CCXLIII- partem recipere octavam possent, cum ad eum sesquioctavus numerus comparare- 5 tur, tunc -CCLVI- habitudo ad sesquioctavam summam minimi numeri comparata apotomen necessaria ratione monstraret. Nunc vero quoniam ei pars octava deesse monstratur, utrique numeri octies fiant. Et ex -CCXLIII- quidem octies multiplicatis fit numerus M. DCCCCXLIII. 10 Quibus si propria conferatur octava, qui sunt -CCXLIIT., fient II, CLXXXVII. Rursus - CCLVI- per octonarium crescant ; fient igitur II. XLVIII. Atque hic suprascripto- rum terminorum in medio collocetur: M. DCCCCXLHIT. 1f. XLVIIL. If. CLXXXVII. 15 Tertius igitur terminus ad primum toni retinet propor- tionem, secundus vero ad primum semitonii minoris, apo- tomes vero tertius ad secundum. Atque in eisdem primis apotomes videtur constare proportio, cum semitonii in CCLVI- et -CCXLIII- minimis numeris spatium continea- 20 tur. Idcirco autem M. DCCCCXLIII. et IT. XLVIIL. in eadem proportione sunt, qua -CCXLIIT- ad -CCLVI., quo- niam -CCLVI- et -CCXLIII- octonario multiplicati sunt. Si enim unus numerus duos quoslibet numeros multiplicet, qui ex ea multiplicatione nascuntur in eadem erunt pro- 2; portione, qua fuerint hi numeri, quos prior numerus multiplicavit. Quibus proportionibus diapente ac diapason constent et quoniam diapason sex (onis non constet. XXXI. Sed quoniam de diatessaron consonantia latius

Commentary
page 276 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.