Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 218

p. 20820. refert adeo, ut quattuor nervis constaret, idque usque ad Orpheum duravit, ut primus quidem nervus et quartus diapason consonantiam resonarent, medii vero ad se invi- ^. cem atque ad extremos diapente ac diatessaron, nihil vero 5 in eis esset inconsonum, ad imitationem scilicel musicae mundanae, quae ex quattuor constat elementis. Cuius quadrichordi Mercurius dicitur inventor. Quintam vero chordam post Coroebus Atyis filius adiunxit, qui fuit Ly- dorum rex. Hyagnis vero Phryx sextum his apposuit ner- 10 vum. Sed septimus nervus a Terpandro Lesbio adiunctus est secundum septem scilicet planetarum similitudinem. Inque his quae gravissima quidem erat, vocata est hypate quasi maior atque honorabilior, unde lovem etiam hypa- ton vocant. Consulem. quoque eodem nuncupant nomine 15 propter excellentiam dignitatis. Eaque Saturno est adtri- buta propter tarditatem motus et gravitatem soni. Par- hypate vero secunda quasi iuxta hypaten posita et collo- cata. Lichanas tertia idcirco, quoniam lichanos digitus dicitur, quem nos indicem vocamus. (Graecus a lingendo 20 lichanon appellat. Et quoniam in canendo ad eam chor- dam, quae erat tertia ab hypate index digitus, qui est lichanos, inveniebatur, idcirco ipsa quoque lichanos ap- pellata est. Quarta dicitur mese, quoniam inter -VII- sem- per est media. Quinta est paramese, quasi iuxta mediam ?5 conlocata. Septima autem dicitur nete, quasi neate id est inferior, inter quam neten et paramesen sexta quae est, vocatur paranete, quasi iuxta neten locata. Paramese vero, quoniam tertia est a nete, eodem quoque vocabulo trite nuncupatur, ut sit descriptio haec:

Commentary
page 218 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.