Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 217

INST. MUS. I, 19.20. 205 proportione, quae inter -CCLVI- et -CCLXXXVIII. nume- ros continetur, ac est hic tonus. Diatessaron igitur sym- phonia a diapente tono transcenditur. Diapason quinque tonis et duobus semitoniis iungi. XVIIII. Diapason consonantia constat ex quinque tonis 5 et duobus semitoniis, quae tamen unum non inpleant tonum. Quoniam enim monstratum est, diapason ex dia- tessaron et diapente consistere, diatessaron vero probata est ex duobus tonis semitonioque constare, diapente ex tribus tonis ac semitonio, simul iuncta efficiunt quinque 10 tonos. Sed quoniam duo illa semitonia non erant integrae medietates, eorum coniunctio ad plenum usque non per- venit, sed medietatem quidem superat, ab integritate re- linquitur. Estque diapason secundum hanc rationem ex quinque tonis et duobus semitoniis, quae sicut ad inte- 15 grum tonum non aspirant, ita ultra integrurg semitonium prodeunt. Sed quae horum ratio sit, vel quemadmodum ipsae consonantiae musicae repperiantur, postea liquidius explanabitur. Interea praesenti disputationi sub mediocri intellegentia credulitas adhibenda est; tunc vero firma ?o omnis fides sumenda est, cum propria unum quodque demonstratione claruerit. His igitur ita dispositis paulis- per de nervis citharae ac de eorum nominibus, quoque modo sint additae disseramus, quaeque eorum causa sil nominum. His enim primitus ad notitiam venientibus fa- ?5 cile erit scientia quae sequuntur amplecti. De additionibus chordarum earumque nominibus. XX. Simplicem principio fuisse musicam Nicomachus

Commentary
page 217 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.