Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 212

p. 20014. 15. spiritus sinat. Rursus ÓiaoTquertux: voci natura homi- num terminum facit, quae acutam eorum vocem gravem- . que determinat. Tantum enim unusquisque vel acumen valet extollere, vel deprimere gravitatem, quantum vocis 5 eius naturalis patitur modus. Quis modus sit audiendi. XIIII. Nunc quis modus audiendi sit, disseramus. Tale enim quiddam fieri consuevit in vocibus, quale cum [in ] paludibus vel quietis aquis iactum eminus mergitur saxum. 10 Prius enim in parvissimum orbem undam colligit, deinde maioribus orbibus undarum globos spargit, atque eo usque dum defatigatus motus ab eliciendis fluctibus con- quiescat. Semperque posterior et maior undula pulsu debiliore diffunditur. Quod si quid sit, quod crescentes 15 undas possit offendere, statim motus ille revertitur et quasi ad centrum, unde profectus fuerat, eisdem undulis rotundatur. lta igitur cum aér pulsus fecerit sonum, pellit alium proximum et quodammodo rotundum fluctum aeris ciet, itaque diffunditur et omnium circum stantium simul ?0 ferit auditum. — Atque illi est obscurior vox, qui longius steterit, quoniam ad eum debilior pulsi aéris unda pervenit. De ordine theorematum, id est speculationum. XV. His igitur ita propositis dicendum videtur, quot generibus omnis cantilena texatur, de quibus armonicae ?5 inventionis disciplina considerat. Sunt autem haec: dia- tonum, chroma, armonia. De quibus ita demum explican- dum est, si prius de tetrachordis disseremus et quemad- modum auctus nervorum numerus, quo nunc pluralita- tis est, usque pervenerit. Id autem fiet, si prius com-

Commentary
page 212 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.