Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 210

p. 19811. et -VI- ponderibus vergebant, diapason in duplo concinen- tiam personabant. Malleus vero -XII- ponderum ad mal- leum -VIIII- et malleus -VIII- ponderum ad malleum .VI. ponderum secundum epitritam proportionem diatessaron 5 consonantia iungebatur. -VIIII- vero ponderum ad -VI- et -Xll- ad - VIII- diapente consonantiam permiscebant. -VIIII- vero ad .VIII- in sesquioctava proportione resonabant tonum. Quibus modis variae a Pythagora proportiones conso- 10 nantiarum perpensae sint. Xl. Hinc igitur domum reversus varia examinatione perpendit, an in his proportionibus ratio symphoniarum tota consisteret. Nunc quidem aequa pondera nervis aptans eorumque consonantias aure diiudicans, nunc vero in longitudine calamorum duplicitatem medietatemque restituens ceterasque proportiones aptans integerrimam fidem diversa experientia capiebat. Saepe etiam pro men- surarum modo cyathos aequorum ponderum acetabulis inmittens; saepe ipsa quoque acetabula diversis formata 20 ponderibus virga vel aerea ferreave percutiens nihil sese diversum invenisse laetatus est. Hinc etiam ductus longi- tudinem crassitudinemque chordarum ut examinaret ad- gressus est. ltaque invenit regulam, de qua posterius loquemur, quae ex re vocabulum sumpsit, non quod ?5 regula sit lignea, per quam magnitudines chordarum . sonumque metimur, sed quod regula quaedam sit huius- modi inspectio fixa firmaque, ut nullum inquirentem dubio fallat indicio.

Commentary
page 210 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.