Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. I, 12. 13. 199 De divisione vocum earumque explanatione. XII. Sed de his hactenus. Nunc vocum differentias colligamus. |. Omnis vox aut Gvveg5g est, quae continua, aut Ó.xcvquatixy, quae dicitur cum intervallo suspensa. Et continua quidem est, qua loquentes vel prosam oratio- 5 nem legentes verba percurrimus. Festinat enim tunc vox non haerere in acutis et gravibus sonis, sed quam velo- cissime verba percurrere, expediendisque sensibus expri- mendisque sermonibus continuae vocis impetus operatur. Zuxorqueatuxy autem est ea, quam canendo suspendimus, 10 in qua non potius sermonibus sed modulis inservimus, estque vox ipsa tardior et per modulandas varietates quod- ur dam faciens intervallum, non taciturnitatis sed suspensae ac tardae potius cantilenae. His, ut Albinus autumat, ad- ditur tertia differentia, quae medias voces possit includere, 15 cum scilicel heroum poema legimus neque continuo cursu, ut prosam, neque suspenso segniorique modo vocis, ut canticum. | Quod infinitatem vocum humana natura finiverit. XIII. Sed quae continua vox est el ea rursus, qua ' decurrimus cantilenam, naturaliter quidem infinitae sunt. Consideratione enim accepta nullus modus vel evolvendis sermonibus fit vel acuminibus adtollendis gravitatibusque laxandis, sed utrisque natura humana fecit proprium finem. Continuae enim voci terininum humanus spiritus 25 facit, ultra quem nulla ratione valet excedere. Tantum enim unusquisque loquitur continue, quantum naturalis
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →