Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. I, 10. 197 consulta minimaeque aestimans fidei diuque aestuans in- quirebat, quanam ratione firmiter et constanter consonan- tiarum momenta perdisceret. Cum interea divino quodam nutu praeteriens fabrorum officinas pulsos malleos exau- dit ex diversis sonis unam quodam modo concinentiam 5 personare. [ta igitur ad id, quod diu inquirebat, adtoni- tus accessit ad opus diuque considerans arbitratus est di- versitatem sonorum ferientium vires efficere, atque ut id apertius conliqueret, mutare inter se malleos imperavit. Sed sonorum proprietas non in hominum lacertis haere- 10 bat, sed mutatos malleos comitabatur. Ubi id igitur anim- advertit, malleorum pondus examinat, et cum quinque essent forte mallei, dupli reperti sunt pondere, qui sibi secundum diapason consonantiam respondebant. Eundem eliam, qui duplus esset alio, sesquitertium alterius con- 15 prehendit, ad quem scilicet diatessaron sonabat. Ad alium vero quendam, qui eidem diapente consonantia iungebatur, eundem superioris duplum repperit esse sesqualterum. Duo vero hi, ad quos superior duplex sesquitertius et ses- qualter esse probatus est, ad se invicem sesquioctavam 20 proportionem perpensi sunt custodire. Quintus vero est reiectus, qui cunctis erat inconsonans. Cum igitur ante Pythagoram consonantiae musicae partim diapason partim diapente partim diatessaron, quae est consonantia minima, vocarentur, primus Pythagoras hoc modo repperit, qua ?5 proportione sibimet haec sonorum concordia iungeretur. Et ut sit clarius quod dictum est, sint verbi gratia malleo- rum quattuor pondera, quae subter scriptis numeris con- tineantur: XH. VIII. VIII. VI. Hi igitur mallei, qui -XII-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →