Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS. I, 8. 9. 195 Quid sit sonus, quid intervallum, quid consonantia. VIII. Sonus igitur est vocis casus emmeles, id est aptus melo, in unam intlensionem. Sonum vero non generalem nunc volumus definire, sed eum, qui graece dicitur phthon- gos, dictus a similitudine loquendi, id est p9eyysoto:. 5 Intervallum vero est soni acuti gravisque distantia. Con- sonantia est acuti soni gravisque mixtura suaviter unifor- miterque auribus accidens. Dissonantia vero est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem veniens aspera atque iniucunda percussio. Nam dum sibimet misceri no- !9 lunt et quodammodo integer uterque nilitur pervenire, cumque alter alteri officit, ad sensum insuaviter uterque (ransmittitur. Non omne iudicium dandum esse sensibus sed amplius ra- tioni esse credendum ; in quo de sensuum fallacia. 15 VIIII. Sed de his ita proponimus, ut non omne iudi- cium sensibus demus, quamquam a sensu aurium huiusce artis sumatur omne principium. Nam si nullus esset au- ditus, nulla omnino disputatio de vocibus extitisset. Sed principium quodam modo et quasi admonitionis vicem ?0 tenet auditus, postrema vero perfectio agnitionisque vis in ratione consistit, quae certis regulis sese tenens nun- | quam ullo errore prolabitur. Nam quid diutius dicendum est de errore sensuum, quando nec omrbus eadeni sen- tiendi vis nec eidem homini semper aequalis est? Frustra 25 autem vario iudicio quisquam committet, quod veraciter affectet inquirere. Idcirco Pythagorici medio quodam
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →