Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 1861. reperet. Itaque experrecti aliis quibusdam modis stupo- rem somni confusionemque purgabant, id nimirum scien- tes quod tota nostrae animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta sit. Nam ut sese corporis affectus 5 habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur, quod scilicet Democritus Hippocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi ut insanum cunctis Democriti civibus id opinantibus in custodia medendi causa viseret. Sed quor- sum istaec? Quia non potest dubitari, quin nostrae ani- 10 mae et corporis status eisdem quodammodo proportioni- bus videatur esse compositus, quibus armonicas modula- tiones posterior disputatio coniungi copularique. monstra- bit. Inde est enim, quod infantes quoque cantilena dul- cis oblectat, aliquid vero asperum atque inmite ab au- 15 diendi voluptate suspendit. Nimirum id etiam omnis aetas patitur omnisque sexus; quae licet suis actibus distributa sint, una tamen musicae delectatione coniuncta sunt. Quid enim fit, cuim in fletibus luctus ipsos modulantur dolentes? quod maxime muliebre est, ut cum cantico 20 quodam dulcior fiat causa deflendi. Id vero etiam fuit an- tiquis in more, ut cantus tibiae luctibus praeiret. Testis est Papinius Statius hoc versu: | »Cornu grave mugit adunco Tibia, cui teneros suetum producere manes.'* 25 Et qui suaviter canere non potest, sibi tamen aliquid canit, non quod eum aliqua voluptate id quod canit afficiat, sed quod quandam insitam dulcedinem ex animo proferentes, quoquo modo proferant, delectantur. Nonne illud etiam manifestum est, in bellum pugnantium animos 30 tubarum carmine accendi? Quod si verisimile est, ab animi pacato statu quemquam ad furorem atque iracun-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →