Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 130

p. 11828. periores efficit parte altera longiores. Quare quoniam tetragonorum haec natura est, ut ab inparibus procreen- tur, qui sunt unitatis participes, id est eiusdem inmuta- bilisque substantiae, cunctisque partibus suis aequales 5 sint, quod et anguli angulis et latera lateribus et longitu- dini compar est latitudo, dicendum est, huiusmodi nu- meros eiusdem naturae atque inmutabilis substantiae participes, illos vero numeros, quos parte altera longio- res paritas creat, alterius dicemus esse substantiae. Nam ^ i10 quemadmodum unus a duobus uno tantum alter est, sic horum latera a se tantum uno sunt altera et una tantum differunt unitate. Quare disponantur in ordinem omnes ab uno inpares et sub his omnes a binario numero pares. IL HL. V. Vi. Vill XI XII 15 II. iH. VI. vil. X. XII XIII. Est ergo princeps inparis ordinis unitas, quae ipsa quidem effectrix et quodammodo forma quaedam est in- paritatis, quae in tantum eiusdem nec mutabilis substan- tiae est, ut, cum vel se ipsa multiplicaverit vel in ?0 planitudine vel in profunditate, vel si alium quemlibet numerum per se ipsa multiplicet, a prioris quantitatis forma non discrepet. Namque si unum semel facias, vel si semel unum semel, vel si duo semel, vel si tres semel, vel si quattuor semel, vel quemlibet alium numerum

Commentary
page 130 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.