Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 106

p. 9419. quarti vero, id est -XV., quinarius latus tenet, et quinti senarius idemque est usque in infinitum. De generatione triangulorum numerorum. VIIII. NNascuntur autem trianguli disposita naturali 5 quantitate numerorum, si prioribus semper multitudo se- quentium congregetur. Disponatur enim naturalis, nu- merus hoc modo: | I. IH. II. IHE. V. VI. VIE. VIII. VIII. Ex his igitur si primum sumam, id est unitatem, ha- 10 beo primum triangulum, qui est vi et potestate, nondum etiam actu nec opere. Huic si secundum adgregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nasci- tur, id est ternarius. Si vero huic tertium ex naturali 15 numero adiecero, secundus mihi opere et actu triangulus procreatur. Super unum enim et duo si tertium, id estter- . narium adgregavero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus. Huic vero si consequentem quaternarium superposuero, denarius explicatur, qui est tertius actu 20 triangulus, quos per latera disponens ad superioris de- scriptionis exemplar cunctos triangulos numeros sine ullius dubitationis erroribus pernotabis, Et quantas ulti- mus numerus in se unitates habet, quem superioribus ad- gregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in

Commentary
page 106 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.