Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
BOETII DE INSTITUTIONE ARITHMETICA LIBRI DUO. NOTARUM EXPLICATIO. a -— codex Bambergensis HI. IV. 12. (F, 20) saec. X. splen- | didissime ornatus, quem Gerbertum ad Ottonem tertium misisse maxime est verisimile. Non iamen eadem est lectionum praestantia. Multis enim locis correctoris manu emendatis haud pauci emendandi relicti sunt, Ex capi- tum inscriptionibus quindecim alieno loco sunt positae. Nec fortunam aequam nactus esí sex vel septem foliis inter secundi libri caput tricesimum septimum et qua- dragesimum tertium et ultimo folio cum fine capitis quin- quagesimi quarti deperditis. b — codex Bambergensis HI. IV. 11. (F, 16) saec, X., cuius lectiones ubique fere sunt meliores. Multa quoque supra versus et in margine manu non multo recentiore sunt adnotata, quae in aliis codicibus vel maiore vel non minore probabilitate legebantur. : c — codex Bambergensis HI. IV. 14. (F, 3) saec. X. pulcher- rime scriptus, non diligentissime. Multa enim singula |l vocabula sunt omissa, maiores lacunae inveniuntur quin- que, Propior tamen accedit ad b quam ad a. d — codex Bambergensis HI. IV. 13. (F, 26) saec. XL, cui ita similitudo est cum c, ut compluribus locis meliora praebeat. Multa supra versus et in margine secunda manu sunt addita. BOETIUS. 1
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →