Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 426per perticas, id est per radios, per passus, per gradus, per cubitos, per pedes, per semipedes et per palmos dispersissent, non habentes, palmum per quod dividerent, id quod palmo esset minus, digito autem maius, unciam 5 vocare maluerunt. In secundo vero loco digitum sub- scripserunt, in tertio staterem, id est semunciam, in quarto quadrantem, in V. dragmam, in VI, scripulum, in — VII. obolum, in VIII. semiobolum, quem Graeci ceratim nuncupant, in VIIIL. siliquam, in X. punctum, in XI. — 10 minutum, in XII. momentum nominando posuerunt. His - ergo minutiis adinventis nominibusque editis multiformes eis notas indidere, quae, quia partim graecae partim erant barbarae, nobis non videbantur latinae orationi adiungen- dae. Quapropter nos rem obscuram obscuris ignotisque 15 notarum signis involvere nolentes loco earundem notarum | latinorum elementorum notas ordine ponemus ita, ut À unciae respondeat; B digito, C stateri, D quadranti, E. dragmae, F scripulo, G obolo, H semiobolo, I siliquae K puncto, L minuto, M momento asscribatur. Describa- 20 tur itaque his literis, quas diximus, loco hoc figura minu- tiarum hoc modo: | (Vide p. 427.) | Superius vero digestae formulae in descriptione di- verse formatis multifariisque utebantur caracteribus, sed 25 nos non alios, praeter quos supra in deformatione abaci depinximus, in huiuscemodi opus assumere curamus. Assignavimus enim primam huius formae lineam unitati- bus, secundam X., tertiam C, quartam I. et deinceps ceteras lineas ceterorum numerorum limitibus limitavi- 30 mus. In qua si apices primae apposueris lineae, unitates solae tibi occurrent, si lineae secundae, X, si tertiae,
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →