Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 21

p. 101. ad intellegentiae certiora perducitur. Sunt enim quioam gradus cerlaeque progressionum dimensiones, quibus ascendi progredique possit, ut animi illum oculum, qui, ut ait Plato, multis oculis corporalibus salvari constitui- 5 que sit dignior, quod eo solo lumine vestigari vel inspici veritas queat, hunc inquam oculum demersum orbatuimn- que corporeis sensibus hae disciplinae rursus inluminent. . Quae igitur ex hisce prima discenda est nisi ea, quae principium matrisque quodammodo ad ceteras obtinet 10 portionem? . Haec est autem arithmetica. Haec enim cunctis prior est, non modo quod hanc ille huius mun- danae molis conditor deus primam suae habuit ratiocina- tionis exemplar et ad hanc cuncta constituit, quaecunque fabricante ratione per numeros adsignati ordinis invenere 15 concordiam, sed hoc quoque prior arithmetica declaratur, quod, quaécunque natura priora sunt, his sublatis simul posteriora tolluntur; quod si posteriora pereant, nihil de statu prioris substantiae permutatur, ut animal prius est homine. Nam si tollas animal, statim quoque hominis 20 natura deleta sit, si hominem sustuleris, animal non per- ibit. Et e contrario ea semper posteriora sunt, quae secum aliud quodlibet inferunt, ea priora, quae cum dicta sunt, nihil secum de posterioribus trahunt, ut in eodem quoque homine. Nam si hominem dixeris, simul 25 quoque animal nominabis, idem est enim homo, quod animal; si animal dixeris, non speciem simul hominis in- tulisti, non est enim idem animal, quod homo. Hoc idem in geometria vel arithmetica videtur incurrere. Si enim numeros tollas, unde triangulum vel quadratum vel quic- 30 quid in geometria versatur, quae omnia numerorum de-

Commentary
page 21 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.