Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 102

p. 905. 6. in superficiei rationem cadit, quae et ipsa solidi corporis et triplicis intervalli naturale sortitur initium, ipsa vero nec trina intervalli demensione distenditur, nec ulla cras- situdine solidatur. 5 De numero lineari. V. Sic etiam in numero unitas quidem, cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudinem tamen distenti numeri principium est, et linearis numerus, cum ipse to- tius latitudinis expers sit, in aliud tamen spatium latitu- 10 dinis extenti numeri sortitur initium. Superficies quoque numerorum, cum ipsa solidum corpus non sit, additi tamen latitudini solidi corporis caput est. Hoc autem planius his exemplis liquebit. Linearis numerus est a duobus inchoans adiecta semper unitate in unum eun- 15 demque ductum quantitatis explicata congeries, ut est id, quod subiecimus. | IL. HE. HIT. ITHIT.. HHIEIL. HTEEIT. HEHIEIIT.. FHEHEEHIT.. HHETITHHT. De planis rectilineis figuris, quodque earum (riangulum principium sit. 20 VI. Plana vero superficies in numeris invenitur, quo- tiens a tribus inchoatione facta addita descriptionis latitu- dine insequentium se naturalium numerorum multitudine

Commentary
page 102 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.