1ionem
nihil aliud esset nisi operam et tempus perdere.
lam inter homines doctos constat, eos libros minime
Boetio tribuendos esse, quos codices manu scripti
non pauci praeter duos illos praebent, qui in
praestantissimis codicibus Erlangensi et Carnutensi
reperiuntur^). Nec ipsos hos duos libros a Boetio
compositos esse ego quidem contendo repugnante
inprimis Cantore. Sub iudice adhuc lis est, quam
'^) Cantor, Mathem. Beitrage. S. 19G — 197.
VI PRAEFATIO.
tamen statim, si legi posset, dirimeret codex Vero-
nensis palimpsestus 38, in quo verum Boetium latere
putat Blume ®). Humanissime et liberalissime Bon-
compagni, illustris ille rerum mathematicarum
fautor eflfecit; ut codex ille diligentissime inspicere-
tur, sed adeo difficilis lectu inventus est, ut praeter
admodum pauca verba nihil transcribi ex eo posset.
Donec igitur aut acriores oculi, quod vix crediderim^
aut instructior ars , quod fieri posse nemo negaverit,
in communem usum protulerint, quae Blume investi-
gavit, nihil aliud restat, nisi ut ea, quae fertur
Boetii geometria, edatur, quam artemgeometri-
cam auctorem nominasse testantur loci, quos in pag.
434 sub voce ars attuli. Quae cum per se nuUius
fere pretii sit, maximi momenti ad res arithmeticas
facta est antiquissimis, quae quantum scimus in
nostris litteris exstant, vestigiis eorum signorum,
quibus nunc numeros describimus. Itaque omnem
impendi operam , ut Carnutensi quoque codice ipse
uti possem, neque tamen fieri potuit, cum legibus
non liceret, codicem illum ex Francogallia ad me
mitti.
De libris manu scriptis, quibus usus sum, notarum
explicationes singulis operibus addidi. Quam maxime
studui, ut non solum veri Boetii scripta sed etiam
veram scribendi formam ederem. Omittendi igitur
erant capitum tituli, quos Boetium scripsisse minime
est verisimile. Quum tamen faciliorem operum
conspectum praebeant, minoribus litteris edendos
®) Erlauterungen zu den Schriften der rom. Feldmesser.
S. 65, Anm. 114.
PRAEFATIO. VII
censui. In vocabulorum scriptura si cui parum sibi
constare videatur; quod supponenda et ohtinet, inpar
et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi
typis invenerit edita, is meminerit codices me
secutum esse hac in re maxime varios nec nisi
magis veri similia assequi potuisse^). Uni tantum
spaiiomyiXi^ paene codicibus t litteram servavi reiecta
c, quae saepissime occurrit. In graecis nominibus
propriis graecam scribendi rationem sequi malui,
ex qua et ipsa Ptoiomaeus videtur scribendum. Geo-
metriae libros , cum posteriori tempori attribuendi
mihi videantur, si qua in re a ceteris Boetii libris
distabant; non mutavi.
2aepissime occurrit. In graecis nominibus
propriis graecam scribendi rationem sequi malui,
ex qua et ipsa Ptoiomaeus videtur scribendum. Geo-
metriae libros , cum posteriori tempori attribuendi
mihi videantur, si qua in re a ceteris Boetii libris
distabant; non mutavi. Et haud scio an in ipsius
Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim
Boetio ipsO; cum variationem rerum illum amasse
non solum easdem sententias eloquendi maxima
varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse
eum maxime est verisimile triangulus et trian-
gulum; pyramidam et pyramidem, atomon
latinis; %okovQOV graecis litteris; similia.
Uncis inclusi quae in pag. 375 verss. 1. 2. 18.
19. leguntur, nec me fugit includi etiam alia posse,
velut pag. 383 vv. 5—21, pag. 387 v. 23 et pag. 388
xy, 1. 2. Sed magis sunt vitiosa illa loca, quam
ut uncis sanari possint. In pag. 401 v. 10 post
hngitudine lacuna statuenda est. Intercidit enim
') Vel idem vocabulum eisdem litteris ubique ut redderem
qnam mazime cum intentus essem, tamen ne oculos laterent
aliquot menda inpedire nequivi. NonnuIIa etiam mutata
novis argumentis sententia variavit. Quae ut secundum
scripturam in indice adhibitam emendata habeantur peto.
VIII PRAEFATIO.
scamni definitio. Haec tamen et alia alias fortasse
explicabo. Nunc operam navare Boetii opera cogni-
turis equidem volui, quantam navaverini/ iudices
videant benevoli.
Scrib. Onoldi m. Maio a. mdccclxvii.
Godofredus Priedlein.
BOETII
DE INSTITUTIONE ARITHMETICA
LIBRI DUO.
NOTAEUM EXPLICATIO.
a=codex Bambergenais HI. IV. 12. (F, 20) saec. X. splen-
dldissime ornatus, quem Gerbertom ad Ottonem tertium
misisse maxime est verisimile. Non tamen eadem est
lectionnm praestantia. Multis enim locis correctoris manu
emendatis haud pauci emendandi relicti suht. Ex capi-
tum inscriptionibus quindecim alieno loco sunt positae.
Kec fortunam aequam nactus est sex vel septem foliis
inter secundi libri caput tricesimum septimum et qua-
dragesimum tertium et ultimo folio cum fine capitis quin-
quagesimi quarti deperditis.
b = codex Bambergensis HI. IV. 11. (F, 16) saec. X., cuius
lectiones ubique fere sunt meliores. Multa quoque supra
versns et in margine manu non multo recentiore sunt
adnotata, quae in aliis codicibus vel maiore vel non
minore probabiiitate legebantnr.
c=codex Bambergensis HI. IV. 14. (F, 3) saec. X. pulcher-
rime scriptus, non diligentissime. Multa enim singula
vocabula suntomissa, maiores lacunae inveniuntur quin-
qne. Propior tamen accedit ad b quam ad a.
^=codex Bambergensis HI. IV. 13. (F, 26) saec. XI., cui
ita similitudo est cum c, ut compluribus locis meliora
praebeat.
3us, non diligentissime. Multa enim singula
vocabula suntomissa, maiores lacunae inveniuntur quin-
qne. Propior tamen accedit ad b quam ad a.
^=codex Bambergensis HI. IV. 13. (F, 26) saec. XI., cui
ita similitudo est cum c, ut compluribus locis meliora
praebeat. Multa supra versus et in margine secunda
manu snnt addita.
BOETIUS. 1
2 NOTARUM EXPLICATIO.
f = codex Monacensis 18480 (Tegerns. 480) saec. XI. et pul-
cherrime scriptus et diligentissime. Multi tamen loci
tantum a reliquonipi codicnm consensu recedunt, ut non
vera Boetii verba sed scriptoris non imperiti' cogitata
prodere videantur. Maxime similis est codici d.
1 = codez Monacensis 14601 (Ratisb. Emm. F, GIV) saec.
XII. Huius codicis in libro priore tanta est similitndo
cum d, ut descriptus ex eo possit videri , quippe qui vel
in contextum receperit, quae in d correcta erant; in
altero tamen libro multo similior est codici b.
r=codex Monacensis 3517 (Aug. civ. 17) saec. IX — X. ni-
tide scriptus. Maior autem arithmeticae cognitio in
scriptore erat quam diligentia in litteris pingendis, nisi
forte alius recensor alius scriba operis fuit. Codex non
multo post quam erat scriptus retractatus et coi*rectus
videtur esse. Similis est codici c et ex parte etiam -a-
Tituli capitum libri secundi similes sunt titulis codicis f.
NonnuIIis locis additamenta in eo sunt superflua.
8 = codex Monacensis 6405 (cod. Fris. 205) s. XI. nitidissime
scriptus. Ultima tamen folia et vermis et usus aliqua
ex parte laesit. Multa quae rubro colore descripta erant
vel pallidiora facta sunt vel evanuerunt. Maxime simi-
lis est codici a nec tamen admodum similis. Aliquot
locis inveniuntur quae de suo quis addidit.
F=Fragmentum, quod ex codice saeculi undecimi edidit
Carolus Fred^ricus Weber Cassellis MDCCCXLVII.
Duo codicum genera ut discernas adduci potes capite
quarto libri prioris, ubi alteri codices (a, b) definitionem in-
paris numeri in medio capite, alteri (c, d, f, 1, r, s) in fine
habent. Meliores lectiones repperis maximam partem in c^
d, f, 1; sed adsunt vestigia, quae hos saltem codices, quos
ego contuli et supra descripsi, ex uno eodemque fonte ma-
nasse verisimile reddant.
DOMINO SUO PATRICIO SYMMACHO BOETIVS.
In dandis accipiendisque muneribus ila recte officia
inter eos praecipue, qui sese magni faciunt, aestimantur,
si liquido constabit, nec ab hoc aliud, quod liberalius
afferret, inventum, nec ab illo unquam, quod iucundius &
beneyolentia conplecteretur, acceptum.
The source text as printed, transcribed diplomatically. Where the source language uses a non-Latin script that reaches us only through a Victorian romanisation, this layer is labelled transliteration, because that is what we hold.