Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
316 AR8 GEOMETR,. De triangulis. . Aequilaterum igitur triangulum est, quod tribus aequis lateribus continetur ; isosceles vero, quod duo tantummodo latera habet aequalia; scalenon vero, quod tria latera con- 5 tinet inaequalia. Amplius trilaterarum figurarum orthogonium id est rectiangulum quidem triangulum est, quod habet angulum unum rectum. Amblygonium vero, quod latine obtusiangulum dicitur, 10 est quod obtusum habet angulum. | Oxygonium vero, id est acutiangulum, est, in quo tres sunt anguli acuti. De quadrilateris. Quadrilaterarum vero figurarum quadratum vocatur, 15 quod est aequilaterum atque rectiangulum. Parte altera longius vero est, quod rectiangulum quidem est, sed aequi- | | laterum non est. Rombos vero est, quod aequilaterum | | quidem est, sed rectiangulum non est. Romboides autem | est, quod in contrarium collocatas lineas atque angulos 20 habet aequales, non autem rectis angulis, nec aequis late- ribus continetur. Praeter haec autem omnes quadrilaterae | figurae trapeziae id est mensulae nominantur. Parallelae id est alternae rectae lineae nuncupantur, |
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →