Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
314 ARS GEOMETB. autem mensurae punctum vocatur. Punctum est, cuius pars nulla.est. Linea vero sine latitudine longitudo est. Lineae vero fines puncta sunt. 5s | De generibus linearum. | 5 ^ Recta linea est, quae aequaliter in suis protenditur punctis. Superflcies vero est, quod longitudine latitudine- que censetur. Superficiei autem fines lineae sunt. Plana superficies dicitur, quae aequaliter in rectis suis lineis J continetur. 19 Planus angulus est duarum línearum in plano invicem sese tangentium et non in directo iacentium ad alterutram conclusio. Quando autem quae angulum continent lineae rectae sunt, tunc rectilineus angülus nominatur. Cum vero recta linea super rectam lineam stans cir- 15 cum se aequos sibi invicem fecerit angulos, rectus est | uterque aequalium angulorum et linea super rectam li- neam stans, perpendicularis dicitur. Obtusus angulus maior recto est. Ácutus autem angulus recto minor est. 20 De modis figurarum. | Figura est, quae sub aliquo vel aliquibus terminis con- tinetur, terminus vero, quod cuiusque est finis.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →