Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST. MUS, V, 19. 311 vicesima quarta parte toni distant, quod propter brevita- tem differentiae nullo modo sentit auditus. Idem etiam Áristoxenum reprehendit, cur diatonici generis duas tan- tum fecerit divisiones, ut in mollem incitatumque divi- deret, cum possint aliae quoque diatonici generis species 5 inveniri. | Quemadmodum Ptolomaeus tetrachordorum divisionem fieri dicat oportere. XVIIII. Ptolomaeus enim tetrachorda diversa ratione partitur, illud in principio statuens, ut inter duos altrin- 10 secus sonos tales voculae aptentur, quae se superparticu- laribus proportionibus excedant, inaequalibus tamen, quo- niam superparticularis proportio non potest in aequa dividi; dehinc ut omnis comparatio, quae fit ad eum ner- vum, qui est gravissimus in tribus minor sit ceteris, quae 15 acutis vocibus coniunguntur. Sed in his ea, quae spissa nominamus, talia esse debent, ut duae proportiones, quae gravitati sunt proximae, minores sint ea proportione, quae . relinquitur ad acutum. . In non spissis vero ut in diatoni- cis generibus nusquam una. 20
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →