Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 322

INST, MUS, IIII, 3. 2309 musici propter conpendium scriptionis, ne integra sem- per nomina necesse esset apponere, excogitavere notulas quasdam, quibus nervorum vocabula notarentur, easque per genera modosque divisere, simul etiam hac brevitate . . captantes, ut, si quando melos aliquod musicus voluisset 5 adscribere super versum rythmica metri compositione distentum, has sonorum notulas adscriberet, ita miro modo repperientes, ut non tantum carminum verba, quae litte- ris explicarentur, sed melos quoque ipsum, quod his no- tulis signaretur, in memoriam posteritatemque duraret. 10 Sed ex his omnibus modis unum interim lydium eiusque notulas per tria genera disponamus, in reliquis modis idem facere in tempus aliud differentes. Sane si quando dispositionem notarum Graecarum litterarum nuncupa- tione descripsero, lector nulla novitate turbetur. Graecis 15 enim litteris in quamlibet partem nunc inminutis, nunc etiam inflexis tota haec notarum descriptio constituta est. Nos vero cavemus aliquid ab antiquitatis auctoritate trans- vertere. Erunt igitur priores ac superiores notulae dictio- nis, id est verborum, secundae vero atque inferiores per- 2o cussionis. Proslambanomenos, qui adquisitus dici potest, zeta non integrum et tau iacens rt hypate hypaton, quae est - principalis principalium, gamma conversum et gamma rectum "3 parhypate hypaton, idest subprincipalis prin- 25 cipalium, beta non integrum et gamma supinum ns hy- paton enarmonios, quae est principalium enarmonios,

Commentary
page 322 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.