Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
*" INST. MURS. I, 90. 209 coaptavit chordam, "Timotheus vero Milesius undeci- mam, quae quoniam super hypaten atque parhypaten sunt additae, hypate quidem hypaton vocatae sunt quasi maximae magnarum aut gravissimae gravium aut ex- cellentes excellentium. Sed vocata est prima inter .XI. 5 hypate hypaton, secunda vero parhypate hypaton, quo- | niam iuxta hypaten hypaton collocata est. Tertia quae dudum in enneachordo hyperhypate vocabatur, lichanos hypaton est nuncupata. Quarta vero hypate antiquum tenuit nomen, quinta parhypate, sexta lichanos, antiquum 10 scilice, habens vocabulum, septima mese, octava para- mese, nona trite, decima paranete, undecima nete. Est igitur unum tetrachordum: hypate hypaton, parhyvpate hvpaton, lichanos hypaton, hypate; aliud vero: hypate, parhypate, lichanos, mese. Et haec quidem coniuncta 15 sunt. Tertium vero est: paramese, trite, paranete, nete. Sed quoniam inter superius tetrachordum, quod est hyv- pate hypaton, parhypate hypaton, lichanos hypaton, hy- pate, et inter infimum, quod est paramese, trite, para- nete, fit positione medium tetrachordum, quod est hypate, ?0 parhypate, lichanos, mese, totum hoc medium tetrachor- dum meson vocatum est, quasi mediarum, vocaturque cum additamento hoc: hypate meson, parhypate meson, licha- nos meson, mese. Quoniam vero inter hoc meson tetra- chordum et inferius, quod est netarum, disiunctio est, ?5 meses scilicet et parameses, inferius omne tetrachordum disiunctarum id est diezeugmenon vocatum est cum addi- tamento scilicet hoc: paramese diezeugmenon, trite die- zeugmenon, paranete diezeugmenon, nete diezeugmenon, ut sit descriptio hoc modo: * 30
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →