Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
INST, MUS. I, 1. 181 Nulla enim magis ad animum disciplinis via quam auribus patet. Cum ergo per eas rythmi modique ad animum us- que descenderint, dubitari non potest, quin aequo modo mentem atque ipsa sunt afficiant atque conforment. Id vero etiam intellegi in gentibus potest. Nam quae aspe- 5 riores sunt, Getarum durioribus delectantur modis, quae vero mansuetae, mediocribus; quanquam id hoc tempore paene nullum est. Quod vero lascivum ac molle est genus humanum, id totum scenicis ac theatralibus modis tene- tur. Fuit vero pudens ac modesta musica, dum simpli- 1o eioribus organis ageretur. Ubi vero varie permixteque tractata est, amisit gravitatis atque virtutis modum et paene in turpitudinem prolapsa minimum antiquam spe- ciem servat. Unde Plato praecipit minime oportere pue- ros ad omnes modos erudiri sed potius ad valentes ac 15 simplices. Atque hic maxime retinendum est illud, quod si quo modo per parvissimas mulationes hinc aliquid per- mutaretur, recens quidem minime sentiri, post vero magnam facere differentiam et per aures'ad animum usque delabi. Idcirco magnam esse custodiam rei publicae Plato 20 arbitratur musicam optime moratam pudenterque con- iunctam, ita ut sit modesta ac simplex et mascula nec effeminata nec fera nec varia. Quod Lacedaemonii ma- xima ope servavere, dum apud eos Thaletas Cretensis Gortynius magno pretio adcitus pueros disciplina musi- ?5 cae artis imbueret, Fuit enim id antiquis in more diu-
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →