Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 191

INST. MUS, I, 1. 179 non possit intellegi. Sed non aeque eorundem cognitio ac firma perceptio animi investigatione colligitur. Inlabo- ratum est enim quod sensum percipiendis sensibilibus re- bus adhibemus; quae vero sit ipsorum sensuum, secun- ' dum quos agimus, natura, quae rerum sensibilium pro- 5 prietas, id non obvium neque cuilibet explicabile esse potest, nisi quem conveniens investigatio veritatis con- templatione direxerit. Adest enim cunctis mortalibus vi- sus, qui utrum venientibus ad visum figuris, an ad sensi- bilia radiis emissis efficiatur, inter doctos quidem dubita- 10 bile est, vulgum vero ipsa quoque dubitatio praeterit. Rursus cum quis triangulum respicit vel quadratum, facile id quod oculis intuetur agnoscit, sed quaenam quadrati vel trianguli sit natura, a mathematico necesse est petat. Idem quoque de ceteris sensibilibus dici potest, maxime- 15 que de arbitrio aurium, quarum vis ita sonos captat, ut non modo de his iudicium capiat differentiasque cogno- scat, verum etiam delectetur saepius, si dulces coaptati- que modi sint, angatur vero, si dissipati atque incohae- rentes feriant sensum. Unde fit ut, cum sint quattuor 20 matheseos disciplinae, ceterae quidem in investigatione veritatis laborent, musica vero non modo speculationi verum etiam moralitati coniuncta sit. Nihil est enim tam proprium humanitatis, quam remitti dulcibus modis, ad- stringi contrariis, idque non sese in singulis vel studiis 5 vel aetatibus tenet, verum per cuncta diffunditur studia et infantes ac iuvenes nec non etiam senes ita naturaliter 1 eorum agnitia h, k; supra versum al eorundem cogni- tio h, af eorundem k. 3 quod] ut e/ supra versum al quod g. || sensilibus i; sensibibus l1. ! rebus om. h, k. 4 adhi- bentur 1], 6 agimus et supra i ta g; agitamus l. || quae- que h, k. 11 quoque om. i,o. | dubitatio quoque k. 13 quae- nam sit quadrati vel trianguli natura l1; 15 diei potest sen- sibilibus k. — 16 sonusg. 18 saepius om. h, k. — 19 modo 1, 21 in om, f, g, h, i, 1, o. || investigationem h, i. 23 Nichil g. || est om. g, h. || enim om. l. 24 humanitati 1; huma- nitati, s in fine deleto, g, k. || duleibus] duobus l. || modis Supra versum sec. manu. k. 286 ideoque k. || non modo f, g, l, o, || sese] se h, k.

Commentary
page 191 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.