Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text

Open to allBoethius · Guido Aretinus438 segments · 520 pp

The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.

page 16

INST. ARITHM. I, PRAEFATIO. 5 brevitate collegi et quae transcursa velocius angustiorem intellegentiae praestabant aditum mediocri adiectione re- seravi, ut aliquando ad evidentiam rerum nostris etiam for- mulis ac descriptionibus uteremur. Quod nobis quantis vigiliis ac sudore constiterit, facile sobrius lector agnoscet. 5 Cum igitur quattuor matheseos disciplinarum de arithme- tica, quae est prima, perscriberem, tu tantum dignus eo munere videbare, eoque magis inerrato opus esse intelle- gebam. Nam etsi apud te facilis veniae locus esset, ali- - quando tamen ipsam formidabat facilitatem suspecta secu- 10 ritas. Arbitrabar enim nihil tantae reverentiae oblatum iri oportere, quod non elaboratum ingenio, perfectum studio, dignum postremo tanto otio videretur. Non igitur ambigo, quin pro tua in me benevolentia supervacua rese- ces, hiantia suppleas, errata reprehendas, commode dicta 15 mira animi alacritate suscipias. Quae res inpulit pigram consilii moram. Nimios enim mihi fructus placitura resti- tuent. Novi quippe, quanto studiosius nostra quam cete- rorum bona diligamus. Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis 20 rudimenta transmisi. Tu tantum paterna gratia nostrum provehas munus. Ita et laboris mei primitias doctissimo iudicio consecrabis et non maiore censebitur auctor merito quam probator. Incipiunt capitula libri primi. | 25 I. Proemium, in quo divisio mathematicae. | II. De substantia numeri.

Commentary
page 16 ·

This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →

No commentary for this page.

There is commentary on pages 1, 20, 83, 199, 275.